REZONARE nummum

REZONARE nummum
REZONARE nummum
apud Nonium, Alterum, quem in sacciperione condidissent, compito vicmali solere rezonare, est de sacciperione promere. In Zona enim pecuniam portabant milites, uti constat ex Ael. Spartiano, apud quem, c. 10. iussit Pescennius Niger Imperator: ne amplius in zonis milites ad bellum aureos vel argenteos nummos portarent, sed publice commemdarent, recepturi post proelia, quod dederant. Aliud quid erat ventralis seu funda, in qua nummi ad victum quottidianum condebantur; zonae nempe genus, quae, quod ligamenta et habenas, quibus eirca ventrem eingebatur, habebat et in medio receptaculum, quô nummi continebantur, Funda solebat dici, vide Salmas. Not. ad Ael. Spartianum, d. l. et hîc passim, in vocibus Funda, Ventralis, Zona.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”